Hantoniensis comitatus
Hantoniensis comitatus,[1] Hantonia[2][3] sive Hantescira[4] (Anglice Hampshire, brevius Hants) est comitatus Angliae meridionalis circiter 1 691 000 incolarum (anno 2006). Nomen habet ab urbe Hantonia iuxta oram maritimam posita; caput autem gubernii est Wintonia, quae in eodem loco stat ubi olim aedificata est urbs Romana Venta Belgarum.
Hantescira (Anglosaxonice Hamtunscir) fuit regni Occidentalium Saxonum scira vel provincia, duce (ealdorman) praeposito. Sub anno 757 in Chronicis Anglosaxonum notatur; quo anno regem Sigebryht, ex omnibus aliis regni partibus a concilio (witan) eiectum, Hantesciram breviter retinuisse, adiuvante duce Cumbra; eum regem ipsum mox necavisse et in Sussexiam effugisse; ibi mox a pastore quodam interfectum esse refertur, Cumbra ita post mortem vindicato.[5] Si hanc mythistoriam reiicimus, nomen provinciae Hantescirae rursus et saepius reperimus ab anno fere 860.[6]
Pagi finitimi sunt Dorcestria et Wiltonia occidente versae, Berceria ad septentrionem spectans, Surria et Sussexia ad orientem. Ora maritima, fretum sive Oceanum Britannicum adpropinquans, meridianam partem comitatus confinit; insulae autem ibi iacent, Vecta maxima, Portsea et Hayling multo minores. Hantonia enumeratur inter comitatus sollemnes Angliae hodiernae, insula Vecta retracta quae recentius in comitatum sollemnem erecta est; abscissis etiam oppidis Christchurch et Highcliffe (nuper in Dorcestriam receptis) necnon South Tidworth (in Wiltoniam).
Hantoniensis est etiam comitatus administrativus, retractis insuper duabus urbibus satis magnis, scilicet Hantonia et Portu Magno, quae gubernia superiora in seipsis constituuntur. In Hantoniensi comitatu "administrativo" hodierno manent urbs Wintonia; oppida mediterranea Aldershot, Alton, Andover, Basing, Basingstoke, Bishop's Waltham, Eastleigh, Farnborough, Fordingbridge, Kingsclere, New Milton, Novum Forum, Petersfield, Ringwood, Romsey, Selborne, Tadley, Whitchurch, Wickham, Yateley; oppida inter Hantoniam et Portum Magnum iacentia Botley, Emsworth, Fareham, Gosport, Havant, Lee-on-the-Solent, Titchfield, aliaque iuxta oram maritimam Beaulieu, Lymington, Totton. Alia oppida sunt: Stockbridge, Meonstoke, Mottisfont.
Locus huius comitatús excelsissimus est Pilot Hill; collis insulae Vectae excelsissimus est Bembridge Down.
Notae
recensere- ↑ "Iosephi Binghami rectoris ecclesiae Havantinae in agro Hantoniensi ..." (titulus, cf. p. 5 apud Google Books); "Agri Hantoniensis descriptio" (p. 1 apud Google Books); "in ipso Southantoniensis agro" (p. 189 apud Google Books)
- ↑ "Hantonia sive Southantonensis comitatus, vulgo Hant-shire": titulus tabulae geographicae
- ↑ "Hanonia": J. Riddle, T. Arnold A Copious and Critical English-Latin Lexicon, London, 1847, revised C. Anthon, New York, 1849
- ↑ "Hantescira" Latinitate media (p. 54 apud Google Books)
- ↑ Chronica Anglosaxonum anno 755.
- ↑ Chronica Anglosaxonum annis 860, 878, 897 etc.
Bibliographia
recensere- "Hantshire" in Gulielmus Camdenus, Britannia (Londinii, 1607) Textus interretialis (Latine, Anglice)
- "Hampshire" in Thomas Fuller; P. Austin Nuttall, ed., The History of the Worthies of England (Londinii, 1840. 3 voll. 1 2 3) vol. 2 pp. 1-36
- "Southampton, County of" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Hampshire. 5 voll. 2 3 4 5 index
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hantoniam spectant. |