Ali Abenrudianus
medicus
(Redirectum de Haly Rodoam)
Res apud Vicidata repertae:
Ali Abenrudianus[1] (vulgo Abū al-Ḥasan ʿAlī ibn Riḍwān, litteris Arabicis أبو الحسن علي بن رضوان, Latinitate mediaevali et renascente Haly Rodoam;[2][3] Gizae natus anno fere 998; anno fortasse 1061 mortuus) fuit medicus et astronomus Arabicus.

Horologium astronomicum ecclesiae S. Nicolai Stralsundensis, imaginibus astronomorum quattuor ornatum, videlicet Ptolemaei, Alphonsi X regis, Abenrudiani, Albumasaris
Abenrudianus, Aegypti incola, filius pistoris, medicinae sine doctoribus e libris studuit. Caliphae cuidam (al-Mustanṣir ut videtur) medicus principalis operam dedit. Libros multos de re medica, contra scriptores anteriores, contra Elbochasim Bagdatensem scripsit. Ex autobiographia eius, hodie deperdita, Ibn Abī Uṣaybi‘a [en] in opere ʿUyūn al-anbāʾ fī ṭabaqāt al-aṭibbāʾ [ar] vitam perutilem composuit.
Opera selectaRecensere
- Dafʿ maḍārr al abdān bi-arḍ Miṣr ("De morbis in Aegypto arcendis")
- al-Nāfiʿ fī taʿlīm ṣināʿat al-ṭibb (de medicina e libris discenda)
- Šarḥ al-maqālāt al-arbaʿ li-Baṭlūmiyūs (commentarium in Quadripartitum Ptolemaei)
- Šarḥ al-ṣināʿa al-šaġīra li-Ǧālīnūs (commentarium in Artem parvam Galeni)
- al-Uṣūl fī-l ṭibb ("Compendium medicinae")
NotaeRecensere
- ↑ Beschreibendes verzeichniss der Ampionianischen handschriftensammlung zu Erfurt, Erfordiae, anno 1887 (pag. 602 apud Google Books).
- ↑ "ut dicit Haly Rodoam in commento 2. lib. quadrip. cap. 10." (p. 1159 apud Google Books)
- ↑ "Haly Rodoan, aut ut aliis vocatur, Rodan Aegyptius" (p. 174 apud Google Books)
BibliographiaRecensere
- Editiones operum
- 1483 : Articella Hippocratis [Isagoge Johannitii ... Liber Galieni qui dicitur Tegni sive Ars parva ...] Venetiis Textus apud Internet Archive
- 1484 : Liber Ptholomei quattuor tractatuum, cum Centiloquio eiusdem Ptholomei, et Commento Haly. In Venetiis: per Erbardum Ratdolt de Augusta Textus apud Internet Archive
- 1937 : J. Schacht, Max Meyerhof, edd. et interprr., The medico-philosophical controversy between Ibn Butlan of Baghdad and Ibn Ridwan of Cairo. Cairi
- 1984 : Adil S. Gamal, ed.; Michael W. Dods, interpr., Medieval Arabic Medicine: ibn Riḍwān's treatise "On the prevention of bodily ills in Egypt". Berkeleiae: University of California Press (Arabice, Anglice)
- Eruditio
- Carl Brockelmann, Geschichte der arabischen Literatur vol. 1 (Vimariae, 1898) p. 484
- J. Schacht, "Ibn Ridwan" in Encyclopaedia of Islam 2a ed. vol. 3 (Lugduni Batavorum, 1971) pp. 906-907 (fons principalis huius commentationis)
- Silvestre de Sacy, interpr., Relation de l'Egypte par Abd-Allatif (Lutetiae, 1810) (pp. 103-104 apud Google Books)
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alim Abenrudiamum spectant. |
- Commentum super Tegni Galeni: liber manu scriptus apud bibliothecam universitatis Yalensis