Haganoa
Haganoa[1] (Theodisce: Großenhain) iacet ad Viam Regiam Lusatiae Superioris.
Locus: 51°17′31″N 13°32′3″E
Numerus incolarum: 18 077
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Tabula aut despectus
Descriptio
recensereOppidum administrativum et quaestuarium est (e.g. pannorum, lanarum, chartarum). Hic anno 1743 colores viridis Hainer GrÜn et caeruleus Sächsisches Blau a domino Barth creati sunt.
Origo eius est slavica, cui olim nomen Ozzek fuerat. Iam anno 1230 mentio fit de praeposito quodam. Post regimen Bohemicum venit epocha rectionis episcoporum Nuemburgensium (Dioeceseos Naumburg-Zeitz). Saeculo XII margraviones Misniae possessores erant, qui saepe hic morabantur; inde nomen Markgrafenhain. Anno 1292 margravio Brandenburgensis vane oppidum expugnare temptavit. Anno autem 1312 a Brandenburgensibus captum est, qui usque 1319 dominabantur.
Anno 1539 Reformatio incolis imposita est. Filius oppidi fuit scriptor mysticus Valentinus Weigel. Bello Hussittarum (anno 1429) et Bello triginta annorum saevientibus multa destructa sunt. Incendia fuerunt annis 1540, 1655, 1744 et 1812. Castellum inde a saeculo XVII in territorio communitatis Naundorf stat.
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3