Arrius Nurus
Caius Arrius Nurus, qui et Harry C. Schnur (natus Berolini die 24 Februarii 1907; mortuus Hongkongi die 21 Februarii 1979) fuit poeta Latinus et philologus Latinitatis antiquae, mediaevalis, neolatinae.
De vita
recensereInter eos poetas qui saeculo vicesimo ausi sunt latine canere, praeter ingrata tempora et novam barbariem renascentem, Caius Arrius Nurus ingenio maximo venaque poetica varia, multicolori, eruditissima emicat.
Natus est Berolini die 24 mensis februarii anno 1907. Pater eius David Schnur (1882-1948) ab urbe Baranovi Galiciae oriundus mercator tabaci erat, mater, Else Neumann (1886 – 1965), Vindobonae nata.
C. Arrius Nurus, vulgo Harry C. Schnur, genere Iudaeus, civitate primum fuit Austriacus, dein Germanus (ab anno 1920), postremo Americanus (ab anno 1952). Ut multi alii, qui illis temporibus originis causa a furibundis illis hostibus humanitatis persequebantur, sedes non semel tantum sive coactus sive sponte mutavit. Anno 1933, incipiente in Germania atroci crudelique persecutione in Iudaeos, una cum uxore in Angliam et postea in Hollandiam aufugit e qua ultima nave die 14 mensis maii anno 1940 evasit paulo ante quam Gestapo fugam omnium aufugientium atrociter impedivit. Rediit in Angliam, ubi militavit inter « Home Guards » ut aiunt.
Post Secundum Bellum Universale in Americam migravit ubi primo Novi-Eboraci vigilias nocturnas et alia negotia infima exercens vitam sustentavit, tum Stamfordiam Connecticutensem, deinde Tubingam, postremo ab anno 1973 urbem Sangallensem Helvetiae incoluit .
Berolini, Hamaburgi et Lipsiae iurisprudentiae studuit. Anno 1929 Lipsiae doctor iuris est creatus. Uxore anno 1951 mortua solatium in litteris quaesivit. Ab anno 1952 tunc Novi Eboraci philologiam classicam didicit coepitque statim mirum in modum carmina latina perpulchra conscribere. Anno 1956 doctor in litteris classicis factus ab anno 1956 in Universitate Novi Eboraci litteras tam latinas quam graecas docuit. Postea etiam Germania a tyrannide Hitleriana liberata in Universitate Tubingensi ab anno 1963 ad annum 1969 docuit.
Anno 1968 duxit uxorem Rhodam Dorner, iuvenem studentem, e qua habuit anno 1970 filiam Avivam Roxanem.
Mortuus est Caius Arrius Nurus Hongkongi die 21 mensis februarii anno 1979 in nosocomio in quod propter morbum cordis erat tralatus, cum iter nave circum terrarum orbem faciebat. Vidua eius in ipsius honorem et perpetuam recordationem Fundationem cui nomen Pegasus Ltd studiis neolatinis promovendis condidit.
Carmina eius elegantissima sunt. Nomen eius inter meliores Musarum cultores manebit usque.
Eius scripta
recensere- 1957: Nugulae, Novi Eboraci,
- 1962: Pegasus Tolutarius, Aldernardae (in Belgica), in aedibus Sanderianis,
- 1977: Pegasus Claudus, Saraviponti (in Germania).
- 2011 : Harry C. Schnur (vel potius C. Arrius Nurus), Vallum Berolinense. Menippea, in: (eiusdem) Pegasus claudus, Saraviponti 1977, pp. 163-175. Libellus nuper denuo editus est ab illa Domo Repraesentantium Berolinensi (Abgeordnetenhaus von Berlin) sub hoc titulo: Vallum Berolinense. Ein Exilberliner erlebt den Mauerbau, hg. vom Abgeordnetenhaus von Berlin, Berlin 2011.
Bibliographia
recensere- Gilbertus Tournoy et Theodoricus Sacré, Pegasus devocatus, studia in Honorem C. Arri Nuri sive Harry C. Schnur, accessere selecta eiusdem opuscula inedita, cura et opera Gilberti Tournoy et Theodorici Sacré, Leuven University Press, supplementa Humanistica Lovaniensia, VII, anno 1992.
Nexus interni
Nexus externi
recensere- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/nurus.php
- http://www.alcuinus.net/GLL/exempla/exempla.htm
- Latinitas Viva
- Ubi audiri potest vox Arrii Nuri.
- http://www.grexlat.com/novitas_2000.html
- https://web.archive.org/web/20060809055128/http://web.fu-berlin.de/klassphi/didaktik/latloq.htm