Gulielmus Rutherford Mead
Gulielmus Rutherford Mead (20 Augusti 1846—19 Iunii 1928) fuit architectus Americanus qui "media officina" societatis McKim, Mead, et White fuit, architectonicae Aetatis Inauratae societatis.[1] Alii societatis socii conditores fuerunt Carolus Follen McKim (1847–1909) et Stanford White (1853–1906).
Vita
recensereMead natus est Brattleburgi Montis Viridis. Consobrinus fuit Praesidis Rutherford B. Hayes; ergo suum nomen medium. Alienora soror Gulielmo Dean Howells, scriptori mythistoriarum nupsit, et Larkin Goldsmith Mead, frater minor natu, gloriam sculptoris habuit.[1]
Notae
recensereBibliographia
recensere- Baker, Paul R. 1989. Stanny: The Gilded Life of Stanford White. Novi Eboraci: Free Press. ISBN 0-02-901781-5.
- Broderick, Mosette. 2010. Triumvirate: McKim, Mead & White: Art, Architecture, Scandal, and Class in America's Gilded Age.
- Fontes primarii
- Res Meadianae in Collegio Amherstensi conservantur. Haec congeries comprehendit res quae attingunt designationes pro Redtop, domo in oppido Bello Monte Massachusettae, quam Mead pro sorore Alienora Mead Howells designavit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmus Rutherford Mead spectant (McKim, Mead & White, William Rutherford Mead). |
- McKim, Mead, and White, www.greatbuildings.com
- McKim, Mead, and White, www.nyc-architecture.com
- McKim, Mead & White in Buffalo, freenet.buffalo.edu
- Sepulcrum, cum phographematibus monumenti Romae erecti, www.findagrave.com