Aperire sectionem principem

Gulielmus Nordhaus, vulgo William Dawbney Nordhaus, Albuquerci natus die 31 Maii 1941, est vir oeconomicarum scientiarum peritus Americanus et professor universitatis Yalensis, qui praesertim studiis ad mutationem climaticam pertinentibus notus est.

Anno 1967 Nordhaus in Massachusettensi Instituto Technologiae ad gradum philosophiae doctoris admissus est. Inde ab anno 1967 apud universitatem Yalensem servit, ab anno 1973 professor ordinarius scientiarum oeconomicarum.

Anno 2018 praemium Nobelianum oeconomicarum scientiarum meruit, "quod mutationem climaticam cum longinqua analysi macrooeconomica coniunxit."[1] Quod praemium aequaliter divisum est inter Gulielmum Nordhaus et Paulum Romer.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Nordhaus, William (1979 )The Efficient Use of Energy Resources. Yale University Press.
  • ————— (2008) A Question of Balance: Weighing the Options on Global Warming Policies. Yale University Press.

Nexus interni