Gulielmus II Villeharduinus[1] sive Gulielmos II Billcarduinos[2] (Francice Guillaume II de Villehardouin, mortuus die 1 Maii anno 1278) fuit ultimus Achaiae princeps domus Villeharduinae; principatum, dum floruit, regnavit.

Gulielmus II Villeharduinus: +:G:PRINCEACh, +:CLARENTIA

Gulielmus fuit filius Godefridi I Villeharduini. Anno 1236 Imperium Romaniae Latinum contra Imperium Nicaenum adiuvit, qua re a Venetiis potestatem Ducatus Archipelagi ac aliarum regionum in Mari Aegaeo sitarum accepit. In Achaia rerum potitus est, cum frater eius Godefridus II Villeharduinus mortuus est.

Princeps factus reliquas Peloponnesi (tum Moreae dictae) regiones occupavit et Myzethram urbem munitam aedificavit. Anno 1249, sociis Euboeicis adiuvantibus Monembasiam expugnavit. Anno sequente in insula Cypro se Ludovico IX) regi Francorum adiunxit, ut cum 400 equitibus et 28 navibus in septima expeditione sacra particeps fieret. A Ludovico ei nummi modo Francorum Clarentiae cusuri concessi sunt. Damietta capta mense Iunii 1249 in Peloponnesum revertit. Anno 1251 in Mane paeninsula arcem, cuius situs hodie ignotus est, ad incolas opprimendos erexit.

Cum anno 1255 uxor secunda, Carintana dalle Carceri, Veneta, mortua esset, lis de feudo in Euboea insula cum Venetis orta est (Guerre des terciers de l'Eubée dicta) , in qua Gulielmus pugna felici vicit.

Anno 1259, Gulielmus Annam Comnenam Ducaenam, filiam Michaelis II Angeli, dominum Epiri, in matrimonium duxit, cum quo foedus contra Nicaeam pepigit. Pugna a Nicaenis victus fugit, sed comprehensus ac Nicaeae in carcerem missus est, ubi usque ad annum 1262 retentus est. Cum ei denique libertas recuperata est, Monembasiam Myzethramque Imperio Romano anno priore renovato tradere debuit.

Gulielmus omni potestate amissa anno 1267 Carolum I regem Siciliae dominum agnovit, qui paulo ante Manfredum, Gulielmi socium, victum interfecerat. Carolo subditus Gulielmus cum 400 equitibus Achaeis in pugna apud Taleacotium commissam 1268 contra Conradinum pugnavit.

Gulielmo anno 1278 rex Carolus ipse successit, quo potestas domus Villeharduinae finem caperet, Achaia autem re vera provincia Regni Neapolitani facta sit.

Gulielmus etiam poeta notus fuit, cuius duo opera musica in sic dicto Manuscrit du Roi, quod ipso regnante conscriptum est, exstant. Praeter lingua Francica etiam Graeca perfacile usus est.

Bibliographia

recensere
  • L'Achaïe féodale: étude sur le moyen âge en Grèce (1205-1456). Diane de Guldencrone, Diane Gabrielle Victoire Marie Clémence Gobineau Guldencrone. Ed. 1886 ab E. Leroux. Book Collection ex University of Michigan. Pag. 48, 59 et 81.
  • Libro de los fechos et conquistas del principado de la Morea. 1885. Juan Fernández de Heredia, Alfred Morel -Fatio. Imprimerie Jules-Guillaume Fick.
  • Teresa Shawcross, The Chronicle of Morea: Historiography in Crusader Greece Oxford Studies in Byzantium. (Oxoniae: University Press, 2009). ISBN 0199557004.
  • E. Arnold, The princes of Achaia and the Chronicles of Morea: a study of Greece in the middle ages, vol. 1, (Madisoniae: University of Wisconsin, 1907).
  • Charles Diehl, Figure bizantine, introductio a Silvia Ronchey, 2007 (ed. prima 1927), Einaudi, ISBN 978-88-06-19077-4.