Gualterus Ophamilius

archiepiscopus catholicus
(Redirectum de Gualterus Ophamil)

Gualterus Ophamilius (mortuus anno 1190) fuit praeceptor linguae Latinae principis Gulielmi II Siciliae et ab anno 1168 archiepiscopus Panormitanus. Gulielmo rege, reginae Ioannae diadema imposuit, ecclesiamque cathedralem Panormitanum erexit.

Wikidata Gualterus Ophamilius
Res apud Vicidata repertae:
Gualterus Ophamilius: imago
Gualterus Ophamilius: imago
Gualterus Ophamilius: subscriptio
Gualterus Ophamilius: subscriptio
Nativitas: 1130; Sicilia insula
Obitus: 1190; Panormus
Patria: Regnum Siciliae

Memoria

Sepultura: Palermo Cathedral
Gualterius, ad dexteram, ac Matheus de Salerno, vicecancellarius

Erat ex nobili familia Sicula, minime Anglicae originis, ut credunt scriptores rerum gestarum regni Siciliae antiquiores et recentiores.[1] Matris nomen Bona ex diplomate regis Gulielmi anno 1172 dato innotescit; fratrum habuit duos, Ioannem et Bartholomaeum, qui primum episcopatum Agrigentinum rexit et post mortem Gualteri ei in sede Panormitana successit. Quia in curia regis primus erat, Graeca lingua Πρωτοφαμιλιάριος nominabatur (α' more Graeco 'primus' significat). Inde cognomen "of the Mill" falsa interpretatione deductum opinionem illum Anglicum esse produxit. Propria manu in hac forma subscripsit in chartis: Gualterius.

Ex archidiacono Cephaludii decanus capituli Agrigentini, canonicus demum Cappellae Palatinae creatus est. Munus praeceptoris 1166 una cum Petro Blesensi exercebat.

  1. Joannes Baptista Carusii [Caruso], Bibliotheca historia regni Siciliae, sive Historicorum, qui de rebus Siculis Saracenorum invasione usque ad Aragonensium Principatum illustriora monumenta reliquerunt, amplissima collectio (Panormi: Typis Francisci Cichè Impress. SS. Cruciatae, 1723), 2: 986: "Valterus seu Gualterus Ophamilius, Natione Anglus, Regi Angliae propinquus si Mario Aretio fidem praestare deberemus . . . electus est Panormitanus Archiepiscopus, & Regni Cancellarius. . . . Obiit Annum 1194."

Bibliographia

recensere
  • Loewenthal, L. J. A. 1972. For the biography of Walter Ophamil, archbishop of Palermo. English Historical Review 87: 75–82.
  • Norbert Kamp, Kirche und Monarchie im staufischen Königreich Sizilien. I: Prosopographische Grundlegung: Bistümer und Bischöfe des Königreichs 1194–1266, Teil III [ Münstersche Mittelalter-Schriften, 10.I,3 ], München 1975, pp. 1112–1119.
  • Fulvio Delle Donne, "Gualtiero" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2003) vol. 60 pp. 224–227.
  • D. J. A. Matthew, Walter {called Walter Offamil} (d. 1190)[nexus deficit]. in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis