Cephalaedium

Italiae municipium
Wikidata-logo.svg Cephalaedium
Res apud Vicidata repertae:
Cephalaedium: insigne
Civitas: Italia
Locus: 38°2′22″N 14°1′19″E
Numerus incolarum: 14 298
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Cefalù, Cifalù

Geographia

Superficies: 66.24 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Castrum Bonum, Gratterium, Isnellum, Lascaris, Pollina

Tabula aut despectus

Cephalaedium: situs

Cephalaedium[1] (-ii, n.) seu Cephaludium[1][2] (-ii, n.) (etiam: Cephaloedium[1]; alia nomina: Cephaledium[1], Cefaludum[1], Cephalaedis[1], Cephaledum[1], Cephalodum[1], Cephaloedis[1], Cephaludum[1]) (Italiane: Cefalù) est Urbs Italiae et municipium, circiter 14 450 incolarum, in Regione Sicilia ac in Urbe metropolitana Panormitana situm. Urbani Cephaludenses[2][1] vel Cefalaeditani[1] appellantur.

Despectus in urbem e litore
Despectus ad Cephaloedium

InsigneRecensere

GeographiaRecensere

Urbs in radicibus magnae arcis, Arx Cephaludensis, sita est.

OeconomiaRecensere

Periegesis principalis fons oeconomica oppidi Cephalaedii est. Et piscatio fons oeconomica est.

HistoriaRecensere

Cephaloedium est urbs antiqua: iam in praehistoria habitata est. Saeculo quarto a.C.n. Graecia Antiqua Geaci eam nomen Κεφαλοίδιον (Diod., Strabo) aut Κεφαλοιδὶς (Ptol) imposuerunt. In arce Cephaludense, IX seculo a.C.n. , templum megalithicum constructum est, postea hoc templum Dianae consacratum est. Urbs anno 307 a.C.n. a Syracusanis et anno 254 a.C.n. Romanis capta est et ea nomen Cephaloedium impostum est.

Aetate byzantina et medio aevo multi cives loco moti sunt et in arce Cephaludense vixerunt, ubi hodie castellum et quae remanent moenium et pistrinorum sunt.

Anno domini 858, post longam odsidionem, Arabi urbem ceperunt et nomen Gafludi imposerunt: Cephalaedium in emiratus Siculus erat.

Anno domini 1063 urbem a Normannis, Rogerio I de Altavilla duce, capta est et Arabos expulsi sunt ex urbe. Rogerio II Normanno rege, praeclara aedificia edificata sunt, ut Ecclesia Cathedralis Cephaludensis (anno domini 1131 dedicata) Ecclesia Sancti Georgii, Domus Magna, Domus Mariae et alia... Inter XIII seculo et anno domini 1451 Cephalaedium a varis feudatariis gubernata est.

Ante unificatio Italiae, die 14 Martii 1857, patriae amans Salvator Spinuzza in hoc oppidum occisum est. Copiis Garibaldinis in Siciliam expositis, bellum tertium de libertate italica incipit, Cephalaedium Siciliamque novo regno Italico adiucta fuerunt, anno domini 1861. Hodie Cephalaedium est urbs maritima Siciliae et quoque clara urbs culturae.

Clari civesRecensere

NatiRecensere

Hic vixeruntRecensere

MortuiRecensere

Urbis administratioRecensere

A die 8 Maii 2012 praefectus Cephalaedii Rosarius Lapunzina est.

Aedificia egregiaRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Cephaloedium sedes episcopalis et nomen Dioecesis Cephaludensis[2] est. Praesens episcopus est Vincentius Manzella.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

LociRecensere

  • Capo,
  • Cocuzzola,
  • Kalura,
  • Mazzaforno,
  • Ogliastrillo,
  • Pisciotto,
  • Settefrati.

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cephalaedium spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.00 1.01 1.02 1.03 1.04 1.05 1.06 1.07 1.08 1.09 1.10 1.11 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  2. 2.0 2.1 2.2 Cf. "Dioecesis Cephaludensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. DPR 12 Decembris 2006
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!