Greek Memories ("Memoriae Graecae") est commentarium ab auctore Anglico (vel, ut ipse diceret, Scotico) Compton Mackenzie scriptum de rebus a se gestis in Graecia anno 1916, ubi fuit emissarius Britannicus. Scriptorium tenebat iuxta legationem Britannicam, nomine Bureau of Information ("Officina informatica"), sicut eodem tempore Francogalli tenebant Bureau des Renseignements; illae duae societates ab inimicis et Graecis et Germanis appellati sunt Anglo-French Secret Police ("Praefectura Securitatis Anglogallica"). Die 6 Decembris 1916, ab Athenis expulsus, in insulam Syrum scriptorium removit et cum Gubernio Provisionali Eleutherii Benizeli collaboravit ad insulas Cycladum sub illo gubernio et ad consociationem Anglo-Gallo-Russicam reducendas.

Compton Mackenzie (ad sinistram partem) cum emissariis collegis (Commander Sells, Lieutenant Tucker) apud legationem Britannicam Athenis die 25 Novembris 1916

Liber editus est anno 1932, sed vetitus est et auctor poena pecuniaria mulctatus est quia documenta nonnulla officialia verbatim retulerat. Anno 1939 opus recensuit, documentis paraphrasi quadam repetitis, et de novo edidit.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.