Goliath[1] (Hebraice גָּלְיַת) in libro I Samuelis 17 traditur fuisse bellator Philisthaeus, ex Geth oriundus, quem David puer interficerit.

Pugna Davidis cum Goliath, ab Osmar Schindler anno 1888 picta

In textu Masoretico dicitur esse "altitudinis sex cubitorum et palmi" (circiter trium metrorum); itaque gigas in scriptis posteriroribus appellatur. Sed in manuscriptis Maris Mortui et Septuaginta altitudo eius est quattuor cubita et palmus (circiter duae metra).

Sic Goliath primum in libro Samuelis apparet:

Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum.[2]

Notae recensere

  1. Sic in Nova Vulgata; alibi etiam Goliat, Goliad, Golias. Graece Γολιάθ, Γολιάδ.
  2. I Samuelis 17.4–7.

Bibliographia recensere

  • Avalos, Hector Ignacio. "Goliath". In The Oxford Guide to People and Places of the Bible. Oxoniae:: Oxford University Press, 2001.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Goliath spectant.