Aperire sectionem principem
Volumen cum transcriptione.
Speluncae prope Qumran siti.

Manuscripta Maris Mortui,[1] sic nuncupata, inter annos 19471956 in undecim speluncis saxosis prope reliquias antiquae Qumran in Cisiordania reperta sunt. Circiter 15 000 fragmenta fere 850 voluminum antiqui Iudaismi a minimum 500 librariis variis inter annum 250 a.C.n. usque ad annum 40 p.C.n. scripta exstant, quorum fere 200 textus ad Tanach pertinent. Quae sunt antiquissima manuscripta Bibliorum. Manuscripta saepius Hebraice, rarius Graece aut Aramaice scribuntur.

Etiam in aliis speluncis litori Maris Mortui propinquis volumina antiqua reperta sunt, ut puta anno 1952 in Wadi Murabba'at (20 km a Qumran in meridiem versus), ab anno 1963 in Masada, in Nachal Chever, in Wadi Sdeir et Nachal Ze’elim (1960), nec non anno 2004 in Nachal Arugot.[2]

NotaeRecensere

  1. Cf. commentationem Latine scriptam: C. lo Giudice, "Manuscripta maris mortui et communitates essenae. Relatio cum biblia et evangeliis" in PalCl vol. 38, 1959, pp. 401-407
  2. Ulrich Sahm et Alexander Schick: Levitikus zum Schnäppchenpreis.

BibliographiaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Manuscripta Maris Mortui spectant.