Goetheanum (Ilmenavia)
Goetheanum (Theodisce: Goetheschule) gymnasium publicum illustre est Ilmenaviae in Germania (ad viam Herderii). In Thuringia tertius locus est, ubi mathematica et scientiae naturales in cursibus scholasticis specialibus extensius coluntur. Nostris diebus schola divisa est in partes duas, quarum domus prima ante silvas urbanas meridianas invenitur. Aedificium alterum autem media in urbe situm est. Cooperationes feliciter fiunt cum schola quadam in tribu Großbreitenbach, quae omnibus patet. Catharina Prautsch omnia scholastica moderatur, cum Sylvius Schröder hospitio meritorio praesit. Sed etiam discipulis externis otium in ultimas horas postmeridianas proponuntur, si eis placet.
Historia
recensereDie 12 Octobris 1903 municipium scholam realia tradituram inauguravit, quae maturitatis examen quoque offerret. In principio disciplinae habebantur in aedibus ante curiam sitis, in Foro figulino. Ibidem usque annum 2021 Collegium Ilmenaviense fuit. Die 20 Maii 1920 ludi ad notiones educatorias reformatorias adapti sunt et biennio post transitum est in locum magis amoenum ad thermas silvaticas situm; ibi nunc est domus I quae dicitur. Mense Octobri 1922 sollemniter ludis nomen Goethii datum est, quippe qui saepe Ilmenaviam visisset.
Pancosmico bello altero exeunte in diaetis saniarium instructum est. Annis inter 1945 et 1951 Goetheanum omnibus quibus aetas decem annorum patefactum est; anno 1951 autem denuo annos quattuordecim habere debuisti, si ibi res doceri voluisti. Annis inter 1983 et 1991 species Erweiterte Oberschule (EOS) duos ultimos annos gymnasiales tantummodo offerebat. Ex anno 1963 classes speciales mathematicae advenerunt, quae anno 1981 ramo scientifico-naturali auctae sunt. Communismo victo omnia redacta sunt ad modum Germaniae occidentalis, i.e. creatum est gymnasium cum classibus octo.
Aliquando additum est aedificium in via Caroli Liebknecht, ubi nunc studiosi iuniores docentur. Cum senioribus circiter sescenti discipuli sunt, quos circiter sexaginta magistri curant atque superinspiciunt.
Discipuli illustres
recensere- Carolus Zink, vir Nazismo repugnans
- Ioachimus Wanke, episcopus Erfordiensis
- Dagmar Schipanski, senatrix Erfordiensis
- Tancredus Schipanski, senator Berolinensis
- Margarita Taubert, scriptrix
- Ioannes Krech, phonologus
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Goetheanum spectant. |