Gododinium
Gododinium[1], Cambrice Y Gododdin (/ə gɔ'dɔðɪn/, id est 'Votadini') est carmen de bellatoribus defunctis Brittonum, ex Votadinorum regno et nationum consociatarum, qui (secundum solitam interpretationem) contra Anglos Deirae Berniciaeque in loco nomine Catraeth pugnantes ceciderunt. Consensus doctorum est proelium, si factum omnino sit, anno fere 600 pugnatum sit, sed de tempore carminis scripti disputatur. Alii credunt carmen pactum esse in parte meridionali Caledoniae, alii in Cambria saeculo 9, 10ve. Sin autem nono saeculo compositum est, primum fere carmen est lingua Cambrica, vel terrena hodiernae Scotiae conscriptum. Attribui solet auctori Aneurino[1] bardo.
Gododini, seu Votadini, terrenam incolaverunt in parte Caledoniae inter meridiem et ortum, in regione a Cambris dicta "Hen Ogledd" ('Septentrio Vetus'). Carmen narrat copiam bellatorum selectorum, 300 numero, convocatam esse, a regnis tam longinquis quam Pictavia et Venedotia. Post annum commissationis et hydromelitis bibendi, in "Din Eidyn", Dunedino, impetum in Catraeth, quod fortasse idem est ac Cataractonium, fecerunt, et post proelium complurium dierum, difficile et impar, omnium bellatorum unus tantum vivus revenit. Alterna versione 363 bellatorum Catraeth profectorum, 3 revenerunt. In argumento et moribus, carmen epos simulat, differt autem in constitutione, quia fabula narrativa caret.
Carmen nobis uno manuscripto relinquitur qui altera parte saeculi tertio decimo, partim Lingua Cambrica Media, partim Vetere scriptum est. Siquidem saeculo sexto compositum est, prius scriptum erat lingua Cumbrica, Cambricae Veteri simili. Nonnulli versus interpellatos esse creduntur, qui de argumento longe digrediuntur. Uno loco commemoratur Arthurus Rex, qui maxime momenti esset, mentio antiquissima nobis nota Arthurii, si pro certo sciremus eam partem saeculo 6 7ve scriptam esse.
Partem carminis Latine vertit Ioannes Evans saeculo 18.
Notae
recensereBibliographia
recensere- "De bardis dissertatio" in Ioannes Evans, Some Specimens of the Poetry of the Antient Welsh Bards (Londinii: Dodsley, 1764) pp. 63-93, sed praesertim pp. 69–76 ubi pars Gododinii Cambrice et Latine datur (Textus apud Google Books)
Nexus externi
recensereVide Gododinii versionem Latinam apud Vicifontem. |