Hydromeli (-tis, n.) seu hydromel, aliter vinum ex melle,[1] nonnumquam sed peius "mulsum" dictum, est potio inebrians vino similis sed ex aqua et melle tantum facta. Eadem fere potio apud scriptores de rebus septentrionalibus disserentes "medus" [2] vel "medo" appellatur.

Lagoena et poculum oxymelitis.

Secundum Pexenfelderum, melicratum recens "officinae iulepum" dicebatur.[3]

Graecis et Romanis antiquis hydromeli raro in usu erat, sed medus frequentissimus erat apud Germanos antiquos, et multas alias gentes Europaeas Medii Aevi. Adhuc potatur a Polonibus et (nomine tej) Aethiopibus. Videtur fortasse *medhu Indoeuropaeis priscis placuisse. Potiones xtabentún et balché a Mayis sumuntur.

Hydromelitis generaRecensere

  • Melicratum est versio hydromelitis multo maiori parte ex aqua.[4]
  • Melomeli est concoctio fructuum melle liquidissimo perfusorum, qua cotonea conservari facillime possint. Hydromelum est eadem concoctio, aquá diluta, ad bibendum parata[5]
  • Hydromeli conditum vulgo dicitur methiglin seu meddyglyn, a voce Latina "medicum" et voce Cambriana "llyn" id est "temetum".

NotaeRecensere

  1. "Vinum ex melle": #Porta (1619)
  2. Anthimi De observatione ciborum ter: vide "medus"
  3. Apparatus Eruditionis, p. 201.
  4. Vegetii De arte veterinaria 3.15.22
  5. Dioscorides, Materia medica 5.22

BibliographiaRecensere

  Si plus cognoscere vis, vide Medus#Bibliographia
Eruditio
Praecepta

Nexus externiRecensere