Imperatrix Go-Sacuramati (Iaponice 後桜町天皇 Go-Sakuramachi-Tennō) (23 Septembris, 1740 - 24 Decembris, 1813) CXVII? imperator Iaponiae fuit (r. 15 Septembris, 1762 - 9 Ianuarii, 1770). Mulier ultima quae regnavit est, octo imperatricum regnantium in historia Iaponica. Eius nomen in vita Tosico (智子 Toshiko), et ante regnum titulus pueritiae in initio Isa-no-Mia (以茶宮 Isa-no-Miya), posterior Ace-no-Mia (緋宮 Ake-no-Miya) erat.

Imago imperatricis Go-Sakuramachi

Genealogia

recensere

Secunda principissa Imperatoris Sacuramati (桜町天皇 Sakuramachi-Tennō) erat. Mater Nizio Ieco (二条 舎子 Nijō Iëko) de gente Fuzivara, senior soror mortua puellaris Principissa Sigeco (盛子内親王 Shigeko-Naishinnō) et iunior frater natus ex matre alia Imperator Momozono (桃園天皇 Momozono-Tennō) habebat.

Biographia

recensere
 
Grex mausoleorum imperatororum "Tsukinowa-no-misasagi" apud Sennyū-ji ubi mausolium Go-Sakuramachi sedet.

Anno 1762 Principissa Tosico imperatorium accepit oboediens decreto postumo Imperatoris Momozono, cuius filius Princeps Hidehito (英仁親王 Hidehito-Shinnō), posterius Imperator Go-Momozono (後桃園天皇 Go-Momozono-Tennō) quinque annos natus erat. Post abdicationem studium wakae et virtum fecit et auxilium humanitarium per malos ad populi famis davit.

Nono anno regni, anno 1771, imperatorio se abdicavit pro Imperatore Go-Momozono.

Antecessor:
Imperator Momozono
Imperator Iaponiae
17621770
Successor:
Imperator Go-Momozono