Gnaeus Pompeius Collega (consul 71)
Vide etiam paginam discretivam: Pompeius (nomen).
Gnaeus Pompeius Collega (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Anno 70 legatus legionis[1] rebellionem Antiochiae in Syria suppressit. Nam cum Antiochenses Iudaeos in urbe viventes incendii Fori accusarent, re diligenter inquisita eorum innocentiam comprobavit atque ita magnam caedem vitavit[2]. Annis 74/75-76 legatus Augustus pro praetore Galatiae et Cappadociae fuit. Filius eius Sextus Pompeius Collega anno 93 consul ordinarius creatus est[3].
Notae
recensere- ↑ In textu Flavii Iosephi πρεσβευτής
- ↑ Flavius Iosephus, BI VII.58-62 et 100-111.
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 712