Gnaeus Mallius Maximus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 103 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Mallius homo novus erat. Habuit duos filios, qui in pugna apud Arausionem ceciderunt.

Cursus honorum

recensere

Mallius anno 108 a.C.n. aut antea praetor fuit atque anno 105 una cum Publio Rutilio Rufo consul electus est. Mallius provinciam Galliam Narbonenesem accepit. Quod Quintus Servilius Caepio, qui adhuc ibi militibus imperabat, Mallium hominem novum de plebe despiceret, exercitus Romanus die 5 Octobris apud Arausionem a Cimbris et Teutonibus victus est[1]. Propter cladem, inter quam LXX milia militum Romani necati erant, et Mallius et Caepio anno 103 a.C.n. accusati sunt. Quamquam Marcus Antonius orator clarus eum defenderat, Mallius ad exilium damnatus est et Roma abiit[2].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, periochae LXVII; Cassius Dio XXVII, frg. 91
  2. Marcus Tullius Cicero, de oratore II 125; Titus Livius, periochae LXVII


Antecessores:
Quintus Servilius Caepio et Gaius Atilius Serranus
Consul
105 a.C.n.
cum
Publio Rutilio Rufo
Successores:
Gaius Flavius Fimbria et Gaius Marius II