Aperire sectionem principem

Gaius Flavius Fimbria (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus ante annum 91 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

GensRecensere

Flavius homo novus fuit. Filius eiusdem nominis dux militum inter bellum civile factioni Marianae favebat.

Cursus honorumRecensere

Flavius anno 107 a.C.n. vel antea praeturam gessit. Anno 104 una cum Gaio Mario II consul erat. Postquam provinciam ignotam administravit, anno 103/102 a.C.n. a Marco Gratidio repetundarum accusatus, sed iudicio absolutus est[1]. Anno 100 inter inimicos Lucii Appulei Saturnini erat[2]. Ante annum 91 a.C.n. mortuus est. Cicero saepe eius consilia et vim oratoriam laudavit[3].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 168, pro Fonteio 24; 26
  2. Marcus Tullius Cicero, pro Rabirio perduellionis 21
  3. Marcus Tullius Cicero, pro Plancio 12; Brutus 129


Antecessores:
Gnaeus Mallius Maximus et Publius Rutilius Rufus
Consul
104 a.C.n.
cum
Gaio Mario II
Successores:
Lucius Aurelius Orestes et Gaius Marius III