Glaucus Cambon
Glaucus Cambon, vulgo Glauco Cambon (Tergeste natus die 13 Augusti 1875; Bugellae mortuus die 7 Martii 1930), fuit pictor Italicus.
Obitus: 7 Martii 1930; Bugella
Patria: Regnum Italiae
Familia
Vita
recensereGlaucus Cambon natus est Tergeste anno 1875. Pater Ludovicus Cambon, populi legatus atque causidicus, et mater Elisa Tagliapietra erat.
Cambon studia doctrinarum classicarum in urbe sua coepit, sed anno 1892 Monacum migravit, ubi academiam urbanam frequentavit: anno post, ille mentionem honoris certaminis academiae habuit cum tabula Musica. Monaci mansit usque ad 1895, cum Romam migraret. Anno 1897, Biennale Venetiae cum xerographia Effigie mulieris partecipavit?, et anno 1907 denuo Biennale Venetiae cum effigie Benussi partecipavit.?[1]
Post 1905, Tergeste reditus, ibi usque ad primum bellum mundanum commotum vixit. Condiciones autem futuristicas Philippi Thomae Marinetti repudiavit, quia ille Futurismum non amabat.[2]
Post 1915, Mediolani pictricem Gildam Pansiotti uxorem duxit, et in municipium Langobardiae mansit. Anno 1930, ex improvise mortuus est Bugellae, ubi effigies commissa erat.
Pinacotheca
recensere-
Salammbô (1906)
-
Tergeste noctu (1909)
-
Velum caeruleum (1907)
-
Tergeste noctu (1929)
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Glaucum Cambon spectant. |
- De Glauco Cambon apud situm interretialem Italicum Treccani (Italice)