Geraldus Laymon Falwell (Anglice: Jerry Falwell Sr.) (19332007) fuit fundamentalisticus praedicator et televangelista Americanus. Condidit Ecclesiam Baptisticam ad Thomas Road Lynchburgiae in Virginia anno 1956, Universitatem Libertatis etiam Lynchburgiae anno 1971, et Plures Probi (Anglice: Moral Majority) anno 1979.

Geraldus Laymon Falwell

Vir pugnax, pertinax, censorius, concertatorius, efficaciter mores recentiores et pariter processum historiae multis modis adversatus est: Martinum Lutherum King anno 1965 denunciavit,[1] segregationem sustinuit,[2] Lesterum Maddox Georgiumque Wallace segregationistas laudavit,[3] causam pro iuribus civilibus "causam pro peccatis civilibus" (Anglice civil-wrongs movement) appellavit, episcopum Anglicanum Desmondum Tutum falsum (Anglice phony) appellavit,[4] et permaxime "homophobiae facies" fuit.[5] Anno 1994, Falwell The Clinton Chronicles: An Investigation into the Alleged Criminal Activities of Bill Clinton pelliculam pseudo-documentarium sustulit, in qua fidem Clintonii derogavit; etsi multi eruditi historici pelliculam esse scurrilem probrosamque opinant, plus quam 150 000 exemplarium vendita sunt.[6] Praeceptum separationis ecclesiae civitatisque insigniter resistitit: in libello America Can Be Saved ('America salva fieri potest') frustra scripsit, "Spero me victurum ut illam diem videam, cum, sicut in pristinis diebus patriae nostrae, nullas schoals publicas habebimus, et ecclesiae iterum eas conquisiverint et Christiani eis praefecti erunt"[7]

Falwell natus est Lynchburgiae die 11 Augusti 1933, Careyi Hezekiah et Helenae Falwell filius. Pater impie alcohol illegitimum manu fecit et vendit; avus re vera fuit atheus.[8] Giraldulo fuit gemellus, Eugenius.

Ille Macel Pate nupsit die 12 Aprilis 1958, quae ei peperit filios duos (Giraldulum Iuniorem, nunc advocatum, et Ionatanam, pastorem quoque) et filiam (Eugeniam, chirurgam).

Arrhythmiae cordis causa repente mortuus est Lynchburgiae 15 Maii 2007. Nuntiis decessus auditis, Mathaeus Foreman, moderator administrationis Consociationis Nationalis Gay & Lesbian, ait: "Semper meminerimus eum conditorem et ducem negotii homophobici Americae, virum qui territantem reipublicae responsum ad SIDA ingravabat, qui propter commodum civile damnabat et nobis maledicebat, qui religione abutebatur ut lites quidem nationales non componeret, sed immo accenderet."[9] Nihilominus, erant qui eum vererentur.

Libri a Falwell scripti

recensere
  1. James M. Washington, A Testament of Hope: The Essential Writings of Martin Luther King (San Francisco: Harper Collins, 1990), ISBN = 0060646918.
  2. Carolus March, God's Long Summer: Stories of Faith and Civil Rights (Princeton, N.J.: Princeton University Press, 1997), ISBN 0-691-02134-1.
  3. https://web.archive.org/web/20100203151501/http://www.splcenter.org/intel/intelreport/article.jsp?aid=522
  4. https://web.archive.org/web/20101029184801/http://www.time.com/time/magazine/article/0,9171,959695,00.html
  5. Washington Blade, 18 Maii 2007, p. 1.
  6. The Falwell connection a Murray Waas, Salon.com
  7. Anglice "I hope I live to see the day when, as in the early days of our country, we won't have any public schools. The churches will have taken them over again and Christians will be running them." De Falwell.
  8. Televangelist, Christian Leader Falwell Dies, www.NPR.org, receptum 15 Maii 2007.
  9. http://www.thetaskforce.org/, situs receptus 19 Maii 2007; Washington Blade, 18 Maii 2007, p. 16.
  10. http://www.npr.org/templates/story/story.php?storyId=5522064