Georgius Wallace
Georgius Corley Wallace iunior (vulgo George; natus in oppido Clio die 25 Augusti 1919; mortuus ) fuit vir Americanus rerum civilium peritus, 45us gubernator Alabamae, hoc munus quater sustinens. Etiam quater candidatus fuit praesidatús CFA (ter in factione Democratica, semel in factione Americana libera).
Annis 1960 Wallace insignis erat rationibus populisticis et patrocinio segregationis rassialis; adversarius controversissimus erat motus pro iuribus civilibus Afroamericanorum. Anno 1972, conatu interfectionis ab Arthuro Bremer facto, paralysi infra medium corpus affectus est. Deinde priores opiniones rassisticas renuntiavit.
Gubernator fuit ab anno 1963 usque ad annum 1967 ab anno 1971 usque ad annum 1979 et ab anno 1983 usque ad annum 1987. Etiam uxor eius Lurleen Wallace Alabamae gubernatrix fuit.
Nexus externus
recensere- Brevis biographia apud Societatem Nationalem Gubernatorum (National Governors Association)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |