Getelo
Getelo est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Getelo est praeterea pars communis generalis Uelsen. Ad Getelo etiam vicus Getelomoor pertinet.
Locus: 52°28′5″N 6°50′37″E
Numerus incolarum: 525
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Tabula aut despectus
Historia
recensereGetelo vicus nomine Gethlo anno 1188 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Getelo ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Getelo cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Eodem tempore etiam vicus Getelomoor ad Getelo adiunctus est. Magister civium annis 2001 - 2011 Ioannes Henricus Schipper fuit, ei Lucas Scholte-Hagen successit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Getelo spectant. |