Geronimo (natus die 16 Iunii 1829 nomine Goyaałé, mortuus die 17 Februarii 1909) fuit procer nationis Bedonkohe Apache. Post matrem et mulierem et filios a militibus Mexicanis necatos ad patriam servandam multos annos contra Mexicos Americanosque in bello suos ducebat.[1] Ferunt nomen vulgatum derivatum esse a clamoribus militum Mexicorum, qui olim ab illo oppugnati ad Sanctum Hieronymum orarent.[2] Nomen proprium in sua lingua 'qui oscitat' significat. Anno 1886, se ad Americanos tandem tradidit. Pneumonia adflictus in carcere mortuus est anno 1909 Castris Sill in civitate Oclahoma.

Geronimo (Goyaałé), nationis Bedonkohe Apache; genibus nitiens cum sclopeto, 1887.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Geronimo spectant.