Georgius Secundus Dux Cantabrigiae
Georgius Secundus Dux Cantabrigiae (natus 26 Martii 1819 Hannoverae, mortuus 17 Martii 1904 Londinii) dux militum atque marescalcus Britannicus fuit.
Familia
recensereGeorgius filius Adolphi Frederici ducis Cantabrigiae et nepos Georgius III regis Britanniarum fuit. Ipse actricem ignobilem in matrimonium duxit, cum qua tres liberos habuit, qui autem tituli heredes fieri non potuerunt.
Cursus honorum
recensereAnno 1837 tribunus militum ad exercitum Britanniae accessit. Annis 1852 - 1854 inspector equitatus erat. Inter Bellum Crimaeanum dux primae divisionis Britannicae erat. In proeliis ad Almam, Balaclavae, Inceromaniae certabat. Anno 1856 in Britanniam revertebat et consiliarius administri belli factus est. Anno 1862 marescalcus nominatus est. Anno 1887 summus dux exercitus Britannici nominatus est. Anno 1895 hunc magistratum deposuit.