Georgius Margvelašvili

Wikidata-logo.svg Georgius Margvelašvili
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Margvelašvili: imago
Georgius Margvelašvili: subscriptio
Nativitas: 4 Septembris 1969; Tiphlis
Patria: Unio Sovietica, Georgia

Officium

Officium: President of Georgia, Minister of Education and Science
Munus: politicus, philosophus

Consociatio

Factio: Politicus nullius factionis, Georgian Dream
Religio: Ecclesia Orthodoxa

Familia

Coniunx: Maka Chichua

Georgius Teimuraz f. Margvelašvili,[1] seu litteris Georgicis გიორგი თეიმურაზის ძე მარგველაშვილი (natus Tiphli in urbe die 4 Septembris 1969), est philosophus Georgicus, qui quartus praeses Georgiae erat, munus a die 17 Novembris 2013 ad 16 Decembris 2018 sustinens.

De vitaRecensere

Georgius Margvelašvili alumnus est universitatis Tiphlisensis et universitatis Europae Centralis Budapestinensis; operam postea Academiae Scientiarum Georgiensi dedit. Minister eruditionis meruit a die 25 Octobris 2012 ad 18 Iulii 2013, Bidzina Ivanišvili primo ministro. Die 17 Novembris 2013 praeses creatus, successor Michaelis Saakašvili, primum ministrum Heraclium Garibašvili selegit.

NotaeRecensere

  1. In fontibus Russicis aliquibus (e.g. in situ patriarchatús Moscuensis) aliud nomen patronymicum invenitur, fortasse falsum: Парменович (Parmenae filius).

Nexus externiRecensere

 
Georgius Margvelašvili cum Matthaeo Frei diurnario Londinii apud Regium institutum rerum internationalium die 3 Septembris 2014 colloquitur.