Georgius II (Graece Γεώργιος Β΄; natus Tatoii die 19 Iulii 1890; mortuus Athenis die 1 Aprilis 1947) fuit bis rex Graecorum sed multos annos in exsilio vixit.

Wikidata Georgius II (rex Graecorum)
Res apud Vicidata repertae:
Georgius II (rex Graecorum): imago
Georgius II (rex Graecorum): imago
Georgius II (rex Graecorum): subscriptio
Georgius II (rex Graecorum): subscriptio
Nativitas: 19 Iulii 1890; Tatoi Palace
Obitus: 1 Aprilis 1947; Athenae
Patria: Graecia

Familia

Genitores: Constantinus I; Sophia of Prussia
Coniunx: Princess Elisabeth of Romania
Familia: House of Glücksburg (Greece), House of Glücksburg

Memoria

Sepultura: Tatoi Royal Cemetery

Insignia heraldica

Georgius II (rex Graecorum): insigne
Georgius II (rex Graecorum): insigne

Fuit filius maior natu regis Constantini I uxorisque eius Sophiae. Patrem eiectum ab Athenis anno 1917 Georgius secutus est in exsilio in insulam Corsicam, regno recusato. Frater minor natu Alexander regnum accipiens anno 1920 mortuus est; pater in Graeciam revocatus regnum rursus recepit, sed causa cladis Asiae Minoris vituperatus die 27 Septembris 1922 iterum eiectus est. Eo die Georgius II rex factus est; sed die 25 Martii 1924 et ille e regno demissus est.

In matrimonium duxerat die 27 Februarii 1921 Elisabetham principissam Romaniae. Cum ea in exsilium proficiscens Romaniam petivit, sed sine prole remanens ab ea se separavit et die 6 Iulii 1935 repudiavit; interdum cum amasia Joyce Britten-Jones[1] in Anglia habitabat, sed die 3 Novembris 1935 in Graeciam revocatus est. Ibi accepit dictaturam quinquennem Ioannis Metaxae; anno autem 1941 Germanis regnum debellantibus refugium petivit in Creta, postea Cairi, ultimum Londinii. Die 26 Septembris 1946 rursus Athenis revocatus, ibique die 1 Aprilis 1947 mortuus, fratri minori natu Paulo regnum reliquit.

Notae recensere

  1. Commentatio diurnaria e libris Artemidis Cooper Cairo in the War, 1939-1945 (1989) et Milonis Lampson The Killearn Diaries, 1934-1946 (1972) extracta; vide etiam King's Mistress - TIME apud www.time.com.

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
Reges Graecorum

Otho 1833–1862 • Georgius I 1863–1913 • Constantinus I 1913–1917 • Alexander 1917–1920 • Constantinus I 1920–1922 • Georgius II 1922–1924, 1935–1947 • Paulus 1947–1964 • Constantinus II 1964–1973