Georgius Flërov
Georgius Nicolai filius Flërov (Russice Георгий Николаевич Флёров, tr. Georgij Nikolaevič Flërov; 2 Martii 1913 – 19 Novembris 1990) fuit physicus Sovieticus, ab anno 1953 socius correspondens et ab anno 1968 academicus Academiae Scientiarum URSS, titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1949) nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis ornatus. Ad studia processorum interactionis nucleorum compositorum atque ad problemata synthesis elementorum chemicorum novorum contribuit. Flerovium, elementum systematis periodici, in eius honorem vocatur.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Februarii 1913; Rostovia ad Tanaim
Obitus: 19 Novembris 1990; Moscua
Patria: Unio Sovietica
Obitus: 19 Novembris 1990; Moscua
Patria: Unio Sovietica
Memoria
Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Flërov spectant. |
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Treccani • |