Georgius Dobrovol'skij
Georgius Timothei filius Dobrovol'skij (Russice Георгий Тимофеевич Добровольский, tr. Georgij Timofeevič Dobrovol'skij; 1 Iunii 1928 – 30 Iunii 1971) fuit gubernator aeroplani militaris et cosmonauta Sovieticus. Praefectus fuit navis spatialis Sojuz-11 («Союз-11») et stationis spatialis Saljut-1 («Салют-1»). Cum Georgius Dobrovol'skij eiusque socii Vladislaus Volkov et Victor Pacaev post volatum suum, qui ab 6 usque ad 29 Iunii 1971 duravit, rursus ad Tellurem in capsula spatiali veniebant, propter defectum capsulae temeritate causa mortui sunt. Dobrovol'skij cum Volkov et Pacaev Titulo Herois Unionis Sovieticae post mortem ornatus est. Asteroides 1789 Dobrovolsky in eius honorem vocatur.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Iunii 1928; Odessa
Obitus: 30 Iunii 1971; Soyuz 11, low Earth orbit
Patria: Unio Sovietica
Obitus: 30 Iunii 1971; Soyuz 11, low Earth orbit
Patria: Unio Sovietica
Memoria
Sepultura: Kremlin Wall Necropolis
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Dobrovol'skij spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • |