Astronauta
(Redirectum de Cosmonauta)
Astronauta[1] (in civitatibus OTAN) vel cosmonauta (in civitatibus pristini Foederis Varsoviensis) vel nauta sideralis[1] est homo, qui expeditionem in spatium cosmicum facit. Astronautae in astronavibus adeunt. In Russia viatores cosmi non astronautae, sed cosmonautae appellantur. Primus cosmonauta fuit Georgius Gagarin[2], qui astronavem "Vostok" gubernavit. Notabilissimus astronauta Americanus fuit Nialus Armstrong qui anno 1969 primus hominum pedem suum in solo lunari posuit. Qui, cum fecerat, celebre adagium effatus est: "ecce parvus passus homini, magnus saltus humanitati."
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Verbum "astronauta" moderne creatus est.
- ↑ Primum animal in spatium missum autem Laika canis die 3 Novembris 1957 fuit
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad astronautas spectant. |
- situs proprius NASA - Nationalis Aëronauticae Spatioque Administratio
- ESA (Europaeorum)
- organizatio Serica