Georgius Christophorus Lichtenberg
(Redirectum de Georgius Christopherus Lichtenberg)
Georgius Christophorus Lichtenberg (1742 -- 1799) vel rarius Georgius Christopherus Lichtenberg mathematicus, physicus, poeta - natus est 1742 in oppido Germanico Ober-Ramstadt.
Res apud Vicidata repertae:
Usque ad annum decimum vitae a parentibus educatus est. Ab anno 1752 discipulus scholae Latinae (Lateinschule) vulgo Darmstädter Pädagog, hodie Altes Pädagog nominatae erat.
Gottingae mathematicae physicaeque, astronomae ac historiae naturalis studuit. Ibi anno 1770 ad universitatem professor physicae experimentalis evocatus est. Obiit anno 1799 Gottingae.
Dicitur anglophilum factum esse postquam Londinium visitavit. Libellos scripsit qui post mortem editi sunt et quos Anglice waste books et Germanice Sudelbücher appellavit.
Scripta
recensere- Sigrides Albert: De Georgio Christophoro Lichtenberg, physico et viro litterario saeculi duodevicesimi. In Vox Latina: Commentarii periodici favore et subsidio Studiorum Universitatis Saravicae comparati, Tomus 42, 2006, Fasc. 164.
Nexus externi
recensereAlia coepta Vici
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Georgium Christopherum Lichtenberg spectant. |