Wikidata Eduardus Johnson
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 16 Martii 1840; Friberga
Obitus: 7 Septembris 1903; Triebel
Patria: Germania

Officium

Munus: diurnarius, Lexicographus, Latinista, philosophus, philologus classicus, Rerum gestarum scriptor, high school teacher

Vide etiam paginam discretivam: Capellanus (discretiva)

Gulielmus Augustus Eduardus (Theodisce Wilhelm August Eduard) Johnson, ut Georgius[1] Capellanus et E. Joannidis notus, die 16 Februarii anno 1840 Fribergae natus et 7 Septembris 1903 prope Sachsgrün Saxoniae mortuus, fuit Latinista, paedagogus, et diurnarius Theodiscus, qui libris suis colloquiorum Latinorum et Graecorum notus est.

Vita et operaRecensere

Lipsiae educatus, in gymnasio Plaviae Variscorum ab anno 1865 et in gymnasio Chemnicii ab anno 1871 docebat. Philosophiae sensualisticae et chorognosiae[2] Saxoniae operam dabat. Colloquiorum Atticorum librum anno 1889 edidit et Latinorum anno 1890[3] Colloquiorum Latinorum partem Theodiscam Petrus Needham Anglice vertit et edidit anno 1997, Elias Gimadeievius et Ioannes Silvanus Russice anno 2021. In editione duodecima anni 1939 Gotthold Merten quaedam addidit.

Opera selectaRecensere

  • E. Joannides: Sprechen Sie Attisch? Moderne Conversation in altgriechischer Umgangssprache nach den besten attischen Autoren. Lipsiae 1889 in Internet Archive
  • Georg Capellanus: Sprechen Sie Lateinisch? Moderne Konversation in lateinischer Sprache. Lipsiae 1890; (editio decima et septima: Bonnae 1999, ISBN 978-3-427-47056-4.

ut Eduard Johnson:

  • Geschichtliches über Burgstein im Vogtland und seine Umgebung. Plaviae 1897 (editio secunda: Plaviae 1990, ISBN 3-929039-03-6.
  • Zur Lebensgeschichte des Kabinettsministers Detlev Grafen Einsiedel. In: Neues Archiv für sächsische Geschichte. Band 12, 1891, S. 175–177; in Internet Archive
  • Urkundliches über den ersten Kartoffel-Feldbau in Sachsen. In: Neues Archiv für sächsische Geschichte. Band 23, 1902, S. 150–155; in Internet Archive

de Capellano:

  • Roland Schmidt: "Gymnasiallehrer, Journalist und Heimatforscher: Vor 175 Jahren wurde Prof. Dr. Eduard Johnson geboren." Vogtland-Anzeiger, 17 Martii 2015, p. 42.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere