Georgius Bingham
Georgius (Anglice George) Bingham, ab anno 1839 tertius comes Lucan (natus 16 Aprilis 1800 Londinii, mortuus 10 Novembris 1888 eodem loco) fuit dux militum ac vir publicus Britannicus.
Familia
recensereAnno 1829 Annam uxorem duxit, sororem Iacobi Thomas Brudenell. Sex liberos habuerunt.
Cursus honorum
recensereBingham anno 1816 ad exercitum Britannicum accessit. Anno 1820 succenturio atque anno 1825 maior nominatus est. Annis 1826 - 1830 legatus apud Parlamentum Britannicum fuit. Annis 1826 - 1837 Bingham praefectus legioni lancariorum fuit. Anno 1839 vicepraefectus Comitatus Maigonensis in Hibernia factus celeriter incolis irae fuit. Inter Bellum Crimaeanum Bingham nunc generalis maior divisionem equitatus duxit. Die 25 Octobris 1854 clarus et cruentatus Impetus alae levis factus est, quod Bingham et summus dux Britannorum Filioregius Iacobus Henricus Somerset sine consilio militibus imperaverunt. Post bellum finitum Bingham in patriam revertebat. Anno 1887 etiam marescalcus nominatus est.
Fontes
recensere- Germanus Werth: Der Krimkrieg. Geburtsstunde der Weltmacht Russland. Ullstein, Francofurti ad Moenum 1992, ISBN 3-548-34949-8