Gelsemium sempervirens

Gelsemium sempervirensCDP140CA.jpg
Gelsemium sempervirens, pictura ab Ellis Rowan anno 1901 facta

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Gelsemiaceae 
Genus : Gelsemium 
Species : G. sempervirens 
Gelsemium sempervirens 
(L.) J. St.-Hil.  
Synonyma
*Bignonia sempervirens L.
  • Gelsemium lucidum Poir.
  • Gelsemium nitidum Michx.
  • Jeffersonia sempervirens (L.) Brickell
  • Lisianthus sempervirens (L.) Mill. ex Steud.

Gelsemium sempervirens (Anglice: yellow jessamine et tantum jasmine,[1][2] evening trumpetflower,[2][3] gelsemium,[2] et woodbine[2]) est volubilis familiae Gelsemiacearum liana, in America temperata et tropica a Guatemala ad Civitates Foederatas Meridio-Orientales endemica.

HabitusRecensere

Planta, caulibus tenuibus, ad 3–6 m alta crescere potest cum satis sit firmamentum scandendi in arboribus. Folia sunt sempervirentes, lanceolata, 5–10 cm longa, 1–1.5 cm lata, atroviridia nitida. Flores in fasciculis feruntur, floribus singulis flavis, aliquando medio aurantiaco, buccinatis, 3 cm longis, 2.5–3 cm latis. Flores sunt fragrantes, et nectar quod variissimos pollinatores attrahit gignunt.

VenenumRecensere

Omnes huius plantae partes gelseminum et gelsemininum, alkaloida toxica ad strychninum cognata, continent, quare non comendae sunt.[4] Sucus cutem infirmam inflammare potest. Pueri, hos flores parum florum Lonicerae intellegentes, veneno necati sunt, nectare ex flore sugendo. Nectar apibus quoque est toxicarium, et omne alvearium ab apibus conlectum interficere potest.

Contra haec pericula, G. sempervirens populo est gratum pro usu in hortis privatis in regionibus callidioribus, et super umbracula (Anglice: arbors) murosque saepe ducitur.

G. sempervirens est flos civitatis Carolinae Meridianae.

NotaeRecensere

  1. "Gelsemium sempervirens". Atlas of Florida Vascular Plants. University of Southern Florida 
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 "Taxon: Gelsemium sempervirens (L.) J. St.-Hil.". Germplasm Resources Information Network (GRIN). United States Department of Agriculture, Agricultural Research Service, Beltsville Area 
  3. "Gelsemium sempervirens (L.) W.T. Aiton". PLANTS database. United States Department of Agriculture 
  4. Drug Information Online: Gelsemium sempervirens

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Gelsemium sempervirens" apud Plants for a Future • USDA Plants Database
  Vide "Gelsemium sempervirens" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gelsemium sempervirens spectant.
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!