Galfridus

praenomen masculinum
(Redirectum de Gaufridus)

Galfridus,[1] (Francogallice Geoffroy, Anglice Geoffrey vel Jeffrey) sive Godefridus,[2] est praenomen virile originis Germanicae, quod in Angliam a Normannis introductum est. Usitatum erat in domo Plantagenistarum, quam Galfridus V comess Andegavensis condidit. Alii Galfridi praeclari fuerunt Galfridus Chaucer et Galfridus Monemutensis.

Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus eiusdem fere nominis indicat.

Galfridus

Galfridus Chaucer, scriptor
GenusMasculinum
OrigoGermanica
Significatiofortasse "pax Dei" aut "pax Gothorum"
Index praenominum
Paginae in "Galfridus" ineuntes

Origo nominis incerta est et aliquando idem qui Godfredus esse dicitur. Albertus Dauzat dicit duo nomina Medio aevo confusa esse: *goda-friþu- (Godefridus, "pax Dei"), et *gaut-friþu- (Galfridus, fortasse "pax Gothorum").[3]

  1. Sic saepius. Aliter Gaufridus vel Goffridus.
  2. Vel Godfredus.
  3. Albert Dauzat, Noms et prénoms de France, édition revue et commentée par Marie-Thérèse Morlet (Lutetiae: Librairie Larousse 1980), pp. 287–296.

Nexus interni

recensere