Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Gang Gyeong-hwa
Res apud Vicidata repertae:
Gang Gyeong-hwa: imago
Gang Gyeong-hwa: subscriptio
Nativitas: 7 Aprilis 1955; Seulum
Patria: Respublica Coreana

Officium

Officium: Foreign minister of South Korea
Munus: Legatus, Politicus
Patronus: Officium Coordinationis Rerum Humanitariarum, Consociatio Nationum, Cleveland State University

Gang Gyeong-hwa, litteris Coreanis 강경화, aliis linguis saepe Kang Kyung-wha (Seuli nata die 7 Aprilis 1955) est politica Coreae Meridianae et internationalis.

Alumna est universitatis Yonsei in urbe natali et universitatis Massachusettensis iuxta Amherst Massachusettensium ubi communicationi interculturali studuit. Apud systema radiophonicum Coreanum, deinde iuxta praesidem parlamenti rei publicae Coreanae operam dedit. Ab anno 1998 apud ministerium rerum externarum Coreanum meridianum laboravit, sed a mense Septembri 2001 legata est pro patria sua Novi Eboraci iuxta Nationes Unitas, ubi denuo praeses commissionis de conditione mulierum merebat. Inde usque in 2017 ibidem apud Nationes Unitas laboravit: ab 2006 iussu Kofi Annan commissa superior adiuncta de iuribus humanis, ab 2013 iussu Ban Gimun secretaria generalis vicaria ab auxilio casuum subitorum humanitario, a mense Ianuario 2017 iuxta Antonium Guterres consiliaria rerum politicarum specialis.

Minister a rebus externis Coreae Meridianae a praeside Mun Jaein mense Maio 2017 selecta. die 18 Iunii 2017 creata est.

BibliographiaRecensere

 
A sinistra parte Michael Pompeo, Ri Yongho minister a rebus externis Coreae Septentrionalis, Gang Gyeong-hwa, Iulia Bishop ministra a rebus externis Australiana (subter ad dextram), apud ASEAN Singapurae die 4 Augusti 2018 congressi

Nexus externiRecensere