Galcherus de Ioviniaco
Galcherus de Ioviniaco (mortuus ante mensem Novembrem 1237) fuit filius Rainard IV, comitis Ioviniaci. Particeps fuit iam anno 1209 expeditionis sacrae in Albigenses. Bis uxores duxit, primum Aeliciam de Venisiaco, deinde annis fere 1223/1225 Amiciam de Monteforti, filiam natu alteram (liberorum natu quartam) comitis Simonis de Monteforti uxorisque eius Aliciae de Montemorenciaco. Haec filiam et filium peperit:
- Petronilla, quae Petro de Cortiniaco nupsit, imperatori Latino eiusdem nominis nepoti, filio Roberti de Cortiniaco
- Galcherus
Fontes
recensereNotae
recensereNexus externi
recensere- "Gaucher de Joigny" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.