Aperire sectionem principem

Gaius Plautius P.f. Decianus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus patricius quarti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Plautius anno 329 a.C.n. una cum Lucio Aemilio Mamercino Privernate consul Romanus fuit. Aemilius contra Gallos milites duxit et Privernum expugnavit atque ex Gallis cum collega Plautio triumphavit[1]. Anno 328 a.C.n. secundum Chronographus anni 354 iterum consul fuit, sed Livius alios nominavit (vide infra). Anno 312 a.C.n. una cum Appio Claudio Caeco censor erat[2]

NotaeRecensere