Gaius Marcius C.f. Rutilus Censorinus

Gaius Marcius C.f. Rutilus Censorinus (nescimus, quando natus quandove mortuus esset) vir publicus plebeius Romanus saeculo 4 et 3 a.C.n. erat.

FamiliaRecensere

Pater eius Gaius Marcius L.f. Rutilus annis 357 - 342 a.C.n. quater consul fuit.

Cursus honorumRecensere

Marcius anno 311 a.C.n. tribunus plebis fuit. Anno 310 consul una cum Quinto Fabio Maximo Rulliano fuit. Eo anno in Apulia contra Samnites certavit et Allifas expugnavit[1]. Anno 300 pontifex et augur nominatus est[2]. Annis 294 et 265 a.C.n. censor fuit[3].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IX 38,1
  2. op.cit. X 9,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 7, c. 862


Antecessores:
Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus III et Quintus Aemilius Q.f. Barbula II
Consul
310 a.C.n.
cum
Quinto Fabio Maximo Rulliano II
Successores:
dictator: Lucius Papirius Cursor (magister equitum: Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus)