Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus

Gaius Iunius C.f. Bubulcus Brutus (quando natus sit quandoque mortuus, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti a.C.n. erat.

Cursus honorumRecensere

Bubulcus anno 317 a.C.n. primo consul electus est, una cum Quinto Aemilio Q.f. Barbula. Hoc anno ambo consul in Apulia et Lucania imperium gesserunt et castellum Forentum expugnaverunt.[1].

Anno 313 iterum consul electus est, nunc Quintus Aemilius Q.f. Barbula collega fuit quinquies consul. Vel consules[2] vel Quintus Fabius Maximus Rullianus dictator hoc anno Fregellas et Nolam expugnaverunt. Anno 311 Bubulcus iterum cum Barbula consul erat, cum Appio Claudio Caeco de libertis senatui admissis iurgabat[3]. Ambo consul contra Samnites pugnavit et oppida expugnavit[4]. Die 5 Augusti anno 311 a.C.n. de Samnitibus triumphavit. Anno 309, quo consules electi non sunt, magister equitum dictatoris Lucii Papirii Cursoris erat[5]. Anno 307 a.C.n. Bubulcus censor erat et senatorem Lucium Annium, qui sine causa legitima divortium fecerat de uxore, e senatu eiecit[6]. Anno 302 dictator nominatus Aequos subegit[7].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IX 20,8-9
  2. Titus Livius, op.cit., IX 28,5–6; Diodorus Siculus XIX 101,2
  3. Titus Livius, op.cit., IX 30
  4. Diodorus Siculus XX 26,3-4
  5. Titus Livius, op.cit., IX 38,5
  6. Titus Livius, op.cit., IX 43,25
  7. Titus Livius, op.cit., X 1,8-9


Antecessores:
Lucius Plautius L.f. Venox et Marcus Folius C.f. Flaccinator
Consul
317 a.C.n.
cum
Quinto Aemilio Q.f. Barbula
Successores:
Spurius Nautius Sp.f. Rutilus et Marcus Popillius M.f. Laenas
Antecessores:
Marcus Poetelius M.f. Libo et Gaius Sulpicius Ser.f. Longus III
Consul
313 a.C.n.
cum
Lucio Papirio Cursore V
Successores:
Marcus Valerius M.f. Maximus Corvinus et Publius Decius P.f. Mus
Antecessores:
Marcus Valerius M.f. Maximus Corvinus et Publius Decius P.f. Mus
Consul
311 a.C.n.
cum
Quinto Aemilio Q.f. Barbula II
Successores:
Quintus Fabius Maximus Rullianus II et Gaius Marcius C.f. Rutilus Censorinus