Gaius Avidius Nigrinus
Gaius Avidius Nigrinus (natus saeculo 1, mortuus anno 118) senator Romanus fuit.
Familia
recenserePatris Avidii Negrini, qui Domitiano regnante legatus Augusti pro praetore Achaeae erat, oppidum patrium Faventia fuit. Avunculus eius Tiberius Avidius Quietus annis 97 - 100 legatus Britanniae fuit. Frater Titus Avidius Quietus consul suffectus anni 93 erat. Ipse Gaius quandam Plautiam duxit, e qua Avidiam Plautiam uxorem habuit, uxorem Lucii Aelii Caesaris.
Cursus honorum
recensereFuit verisimile tribunus plebis anno 105 et consul suffectus anno 110. Fuit praeterea legatus Augusti pro praetore in Achaea (ubi Lucius Flavius Arrianus eum adiuvavisse censetur),[1] deinde annis 114 - 116 legatus Daciae. Sunt, qui rettulerunt, Hadrianum imperatorem eum successorem destinavisse. Anno 118 iussu senatus cum aliis senatoribus necatus est[2].