Gabrielis Carola Patina (Francice Gabrielle-Charlotte Patin, nata Parisiis circa 1665, mortua in Italia circa 1750) fuit filia numismatistae et medici Francogallici Caroli Patini, et ipsa numismatista ut quae opusculum de phoenice quodam in nummo antiquo imperatoris Caracallae expresso anno 1683 Latine publicavit ː

Carola Gabrielis Patina

Suffragante patre, qui a Ludovico XIV damnatus Patavium cum familia confugerat et ibi professor medicinam profitebatur, iam anno 1679 Gabrielis Carola illustri Academiae dei ricovati socia facta est, cognomine Diserta sumpto. Anno 1692 comiti Ludovico Santapaulina nupsit atque mortuo patre (1693) matrem et sororem domum suam accepit. Nam soror ei fuit Carola Catharina et ipsa erudita quae de pictoribus libellum scripsit.

Plura legere si cupis

recensere
  • Franco Benucci, « Charles Patin: la casa, gli ultimi anni di vita a Padova, la famiglia », Quaderni per la storia dell'università di Padova, 2008 ː 3-81

Nexus externi

recensere