Fridericus Georgius Kenyon, vulgo Sir Frederic George Kenyon (natus die 15 Ianuarii 1863; mortuus die 23 Augusti 1952), alumnus Collegii Wintoniensis moxque Collegii Novi apud Oxonienses, socius Collegii Magdalenae eiusdem universitatis, philologus et palaeographus, fuit director et bibliothecarius principalis Musei Britannici ab anno 1909 usque ad 1931; fuit etiam praeses Academiae Britannicae ab anno 1917 1921 usque.

Kathleen Kenyon, archaeologa, fuit filia eius.

Bibliographia

recensere