Rogerius Schutz
(Redirectum de Frater Rogerius)
Rogerius Schutz magis notus simpliciter ut Frater Rogerius Francice Frère Roger (natus in vico Helvetico Provence in Pago Valdensi die 12 Maii 1915; a muliere insana, quadam Luminita Solcan necatus est die 16 Augusti 2005 in Tasiaco), qui theologiae Lausonii et Argentorati studuit, fuit prior Communitatis Tasiaci, ordinis religiosi oecumenici ab eo anno 1940 in Tasiaco, vico Francico praefecturae Araris et Ligeris in regione Burgundia, conditi.
Inter alia praemia anno 1974 Frater Rogerius Praemium pacis a librorum mercatoribus Germanicis tributum consecutus est et anno 1989 Praemium Caroli Magni accepit.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Rogerium Schutz spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Commentatio Roger Schutz in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |