Franciscus Maspero

scriptor et editor

Franciscus, vulgo François Maspero (Lutetiae natus die 19 Ianuarii 1932; ibidem die 11 Aprilis 2015 mortuus)[1] fuit editor, scriptor et librarius Francicus.

Wikidata Franciscus Maspero
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Maspero: imago
Franciscus Maspero: imago
Nativitas: 19 Ianuarii 1932; Circumdarium XVI Lutetiae
Obitus: 12 Aprilis 2015; Circumdarium XI Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: François Henri Pierre Maspero

Familia

Genitores: Henri Maspero; Hélène Maspero-Clerc

Nepos fuit Gastonis Maspero Aegyptologi filiusque Henrici Maspero Sinologi, frater autem Ioannis qui, repugnator contra obsessores, militem Germanum die 24 Iulii 1944 ictu pyrobolico in viis Lutetiae necavit. Qua re statim delata, Ioannes iuxta exercitum Americanum pugnare coepit et mox proelio interfectus est; pater in castra carceralia iuxta Buchenwald missus, ibi anno insequenti mortem obiit; at mater Helena eadem ratione apud Ravensbrück inclusa bello peracto liberata est. Franciscus igitur subito relictus Tout en moi affirme que je suis né le 24 juillet 1944, à l’âge de douze ans et demi ("omne membrum mihi refert me illo die, anno vitae tredecimo dimidiato, natum esse") postea, iam senex, narravit.[2]

Ethnologiae breviter studens, apud librarium laborans, novarum rerum cupidos cognovit Hamilcarem Cabral, Leopoldum Sedar Senghor, Marium de Andrade, Amatum Césaire, Leonem Gontrandum Damas. Ipse mox tabernam librariam in vico Latino anno fere 1957 emit, nomine La Joie de Lire ("gaudium lecturae"), ibique ab anno 1959 libros divulgabat sub signo Editions François Maspero.

  • 1990 (Anaik Frantz, photographa) : Les Passagers du Roissy-Express [de suburbiis Parisiensibus]
  • 2003 : Les Abeilles et la guêpe [de vita sua]
  1. Marcel-Francis Kahn, "François Maspero est mort" in Mediapart: Le Blog de MFKA (12 Aprilis 2015)
  2. Franciscus Maspero, Les Abeilles et la guêpe (2003)

Bibliographia

recensere