Immanis diruptio

descriptio originis universi secundum theoriam cosmologicam
(Redirectum de Fragor Maximus)

Immanis diruptio[1] est theoria scientifica quae universi originem (aut creationem) fere 13.7 millia millionum annos abhinc[2] e statu primaevo calidissimo densissimoque explicat.

Secundum theoriam immanis diruptionis universum propulsit e statu et densissimo et calidisssimo (fundus picturae). Illinc, spatium ipsum expansit galaxias secum ferens. Nota bene hoc diagramma solum in dimensionibus immanem diruptionem monstrare tribus. Acuratissimum diagramma 5 dimensiones requirat, ita x, y, z, tempus, et d/tempus. Ergo, in charta non possit id descriptu.

Edwinus Hubble astronomus fuit qui primus stellae colorem rubescere in proportione eius distantiae a Tellure notavit, mundi universi expansionem indicans (expanionem quam Georgius Lemaître iam duos annos prius postulaverat). Hoc rubescimentum? provenit e lege a Christiano Doppler descripta, qua undarum frequentia modo praedictabili augescit vel diminuit inter corpora spectantia, si ea vel ad se vel ab se movent. Cum corpora ab se movent, igitur, lucis frequentia tantum descrecit, ut lux rubriora videtur.[3] Secundum legem Hubbleanam (quae ab anno 2018 etiam lex Hubblei Lemaitriique(en) appellatur), autem, stellae velocitas, a lucis rubescimento deducta, augescit secundum stellae distantiam a nobis. Est, ut Hubble deduxit, sicut spatium ipsum ubique continue creatur, tantum ut distantiae inter corpora augescant in proportione distantiae inter ea. Hic distantiae auctus perpes est qui vocatur expansio mundi universi.

De evidentia expansionis

recensere

Evidentiae additionales de expansione sunt:

De singularitate quam expansio suggerat

recensere

Haec expansio suggeret, si universum expandet, expandet a puncto uno. Tale punctum, materias omnes et energiam continuerit et densum et calidum fuerit fere infinitum. Physici de rerum ante immanem diruptionem natura inter se non consentiunt, at relativitas generalis praedicit necessarie singularitatem gravitatis.

Nexus interni

  1. Ephemeris 2008.
  2. Smithsonian Institution (Nota: anglice 'billion' aequalis latine mille millionibus.)
  3. Hubble, Edwin, "A Relation between Distance and Radial Velocity among Extra-Galactic Nebulae" (1929) Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America, Volume 15, Issue 3, pp. 168-173 (Res tota, PDF)
  4. A.A. Penzias and R.W. Wilson, "A Measurement of Excess Antenna Temperature at 4080 Mc/s", Astrophysical Journal 142,419-421 (1965)
  5. R. A. Alpher, H. A. Bethe, G. Gamow, "The Origin of Chemical Elements,"Physical Review 73 (1948), 803; G. Gamow, Nature 162 (1948), 680; Gary Steigman, "Primordial Nucleosynthesis: Successes And Challenges" arXiv:astro-ph/0511534;

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad immanem diruptionem spectant.