Orchidaceae
Orchidaceae

Orchidaceae sunt morphologice diversa et late dispersa monocotyledonum ordinis Asparagalium familia. Eae et Asteraceae sunt maximae plantarum florentium familiae, quibus sunt inter 21 950 et 26 049 species nunc acceptae, in 880 genera digestae.

Orchidaceae sunt plantae cosmopolitanae, quae in paene omni habitatione vigent, desertis glaciebus exceptis. Permultae inveniuntur in zonis tropicis, plerumque Asia et America Australi et Media, sed eae supra Circulum Arcticum, in Patagonia australissima, usque adeo insulae Macquarie prope Antarcticam etiam inveniuntur. Hic index earum distributionis adumbrationem dat:

Haec familia omnino agnoscitur, et Systema APG II anni 2003 eam in ordine Asparagalium ponit. Taxinomia familiae semper mutatur, quia novae investigationes pluria classificationis elementa perpetuo agnoscunt. Quinque subfamiliae nunc agnoscuntur