Fenestra e cathedra Dominae Nostrae, Lauduni, Arithmeticam monstrat inter artes liberales
Fenestra e cathedra Dominae Nostrae, Lauduni, Arithmeticam monstrat inter artes liberales

Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ἀριθμός dicunt; ἡ ἀριθμετική (sc. τέχνη) est ergo "ars numerorum". Quam artem scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit nullam aliam indiget disciplinam. Musica autem et Geometria et Astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilium. Arithmetica sublimior (vel theoria numerorum, pars algebrae) est theoria universalis rerum arithmeticarum.

Numeri disciplinam apud Graecos primum Pythagoram autumant conscripsisse, ac deinde a Nicomacho diffusius esse dispositam; quam apud Latinos primus Apuleius, deinde Boethius Latine verterunt, ut nobis dicit Isidorus Hispalensis (Etymologiarum libri III).