Suleimanus Magnificus iuvenis.
Suleimanus Magnificus iuvenis.

Suleimanus I (natus Trapezunte die 6 Novembris 1494 aut 27 Aprilis 1495 aut mense Aprili aut Maio 1496; mortuus ad arcem Sigethum Hungariae die 6 Septembris 1566) fuit a die 21 Septembris 1520 usque ad mortem chalipha et decimus et clarissimus imperator Ottomanicus. Regnum eius diuturnissimum historiae Ottomanicae fuit. In Europa etiam Suleimanus magnificus appellatur, in Levante autem Süleymān al-Qānūnī (litteris Arabicis سليمان القانوني), quod nomen Latine "Suleimanus legis lator" significat.

Suleimanus I ex Selimo I et Hafsa muliere Trapezunte natus est. Annus ac dies natalis in fontibus varie indicantur, sive dies 27 Aprilis sive 6 Novembris anni 1494 aut 1495 aut 1496. Iam anno 1509 praefectus Theodosiae urbis Crimaeae (tempore Ottomanico Kefe dictae) factus est, anno 1513 Magnesiae ad Sipylum. Patre mortuo die 21 Septembris 1520, Suleimanus in sultanum evectus est. Quamquam mortem patris certe non exspectavit, tamen condicio rerum potiendi opportuna erat: tres fratres eius Muradus, Mahometus, et Abdullah anno 1514 a Selimo patre interfecti erant, quare Suleimanus heres relictus est unicus. Sunt quidem, qui filios principis demum Suleimano regnante interfectos esse arbitrentur