Legatio ad Bagdatum Constantinopolitana anno 829 facta
Legatio ad Bagdatum Constantinopolitana anno 829 facta

Bagdatum, in scriptis veterioribus Baldacum (Arabice بغداد Baġdād), est urbs capitalis Iraci. Numerus incolarum anno 2011 circiter 7 216 040 esse censebatur: est igitur quo ad numerum incolarum pertinet urbs Iraci prima (secunda est Basra), urbs omnium civitatum ubi Arabice loquuntur secunda (prima est Cairus), urbs omnium civitatum in Asia occidentali iacentium secunda (prima enim est Teheranum). Ad ripam dextram fluminis Tigridis anno 762 condita est iussu caliphae Abbasidae al-Manṣūr; fuit ab hoc tempore caliphatus Abbasidarum caput et litteratorum studiosorumque metropolis. Anno 1258 Bagdatum a Mongolis duce Hülegü obsessa et delapidata est. Inde per septem fere saecula urbs provincialis fuit sub dominatione Mongolorum et Turcarum. Imperio Ottomanico primo bello mundano devicto Iracum anno 1920 facta est territorium separatum sub tutela Britannica mandatum. Caput huius territorii (mox regni, deinde rei publicae) Bagdatum constitutum est ...